Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Acts.1 NT Acts.2 (English) >>NT Acts.3

Acts.2

et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco

et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes

et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum

et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt

facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes

stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt

et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus

Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam

Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani

Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse

alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti

stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea

non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia

sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel

et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt

et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi

sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus

et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis

hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis

quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo

David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear

propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem

notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua

viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem

propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius

providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem

hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus

dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis

non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres

Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster

aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava

qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia

erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis

omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia

possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat

cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis

conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Acts.1 NT Acts.2 (English) >>NT Acts.3

Powered by PhiloLogic